- SEPIA
- I.SEPIAmons Arcadiae, apud Tricrena.II.SEPIApiscis, utilis piscationi est, ut et Polypus, teste Aristotele Histor. Animal. l. 4. c. 8 eorum enim odore pisces allecti facilius capiuntur, Voss. de Idolol. l. 4. c. 46. Eadem excrementô suô, quod Graeci μέλαν, Latini atramentum vocant, iis qui chartis impallescere amant, magno adiumento olim fuit. Licet enim Romani et Graeci, ex fornacium balinearumque fuligine, atramentum facerent, ut habet Plin. l. 35. c. 6. et Dioscorides l. 5. c. ult. Afri tamen ex excremento, sive nigro et glutinoso humore, in vesica sive membrana Sepiae latente (quem θολὸν Graeci nuncupant) atramentum scriptorium sibi conficiebant: ut vetus annotavit Interpres ad illud Persii Sat. 3. v. 12.Nigra quod infusâ vanescat Sepia lympha.Ubi Poeta idirco Sepiam Metonym. pro quovis posuit atramento. Forte et ideo in veter. Epigr. (in veter. Salmasii membranis) geminus illi usus tribuitur, unus in cibis, alter scriptionis. Ita autem Epigramma illud habet,Femineo geminum designat nomine sexum,Et candens piceum Sepia claudit onus.Utilior nullus piscis per caerula oberrat,Cui pretium capto debuit esse duplum.Praestat carne cibos, apicum dat felle figuras;Atque brevis specie usum ad utrumque facit.Hanc potius doctis apponere convenit escam.Quae sapit in morsu, et probat articulos.Interim non Sepiae solum inest atramentum (ut eum humorem Cicer. de Nat. Deor. l. 2. vocat) sed mollibus cunctis, ut Aristoteles ait Histor. Animal. l. 4. c. 1. qui et ipse θολὸν nominat, et ab iis in metu ait effundi, ut infuscatâ aquâ occultentur. De Loligine inprimis id manifestum, cuius tamen succô an similiter, uti Sepiae, in scribendo Veteres usi sint, non facile dictu est. Vide Gerh. Ioh. Voss. Opere cit. l. 4. c. 94.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.